- APATURIA
- I.APATURIAMinerva ab Aethra sic dicta, quae per quietem ab ea monita, ut Sphaero sacrificaret, cum in insulam traiecisser, a Neptuno compressa, Palladis templum ibi erexit. Praetereaque constiturit, ut Troezemorum virgines zonas ante nuptias Apaturiae Palladi consecrarent. Item Apaturia Venus dicta. Nam cum Gigentes quodam tempore vellent eam interimere, dicitur in latebris tam diu delituisse, donec Herculis auxiliô sigillatim omnes interfecit. Inde Apaturum, Veneris templum in Phanagoria. Steph. ex Strabone.II.APATURIAfesta Atheniensium; quam vocem recte Budaus vertit, Festum deceptionis: quippe ciu praebuit orginem ἀπάτη, i. e. deceptio. Nam cum finium regundorum controversiam, inter Athenienses et Boeotos ortam, Reges Melanthius, et Xanthius certamine singulari dirimere statuissent, Xanthius astu circumventus occubuit. His enim dimicantibus, quidam a tergo Xanthii nigrâ pelle caprae indutus apparuit: Tunc Thymoetas (Is enim tunc regno praefectus fuit) iniuriam sibi fieri questus, quod ad singulare certamen Xanthius cum socio accederet, Xanthius respiciendi gra tiâ conversus ab adversario interficitur. Cum vero Bacchus creditus esset pelle caprae apparuisse indutus, dies festi fuerunt, in eius honorem, ab Atheniensibus mense Octobri instituti. Aristophanis Interpres numquam satis laudatus in Acharnan. Πόλεμος ἦν Ἀνθηναίοις πρὰς Βοιωτοὺς περὶ Κελαινῶν, ὅ ἦν χωρίον εν μεθορίοις. Ξάνθτος δὲ ὁ Βοτωτὸς προεκαλέσατο τδν Ἀθηναίων βασιλέα Θυμοίτην. Οὐ δεξαμένου δὲ ἀυτοῦ, Μέλανθος ἐπιδημῶν, Μεςςήνιος τὸ γένος, ἀπὸ Περικλυ μένου τὀζ Νηλέως ἐπέςτη ἐπὶ τῇ βαρσιλεία. Μονομαχούντων δὲ ἐφάνη τῷ Μελάνθῳ τις ὄπιςθεν τȏυ Ξανθιου, τραγῆν, τουτέςτν, αἰγίδας μέλαιναν ενημένος. Ἔφν δ᾿ ἀδικεῖν ἀυτὸν, δἐυτερον ἥκοντα, ὁ δὲ ἐπεςτράφη. Ο δὲ παίσας ἀποκτείνει ἀυτόν. ῎εκ δὲ τούτου ἥτε ἑορτὴ Ἀπατούρια, καὶ Διον???σου Μελαναιγίδος ἐδωμήσαντο. Quamobrem, quigenus suum referebant ad Melanthium, i. e. omnes vere Iones, Apaturia celebrant. exceptis Ephenis et Colophoniis. Herodotus Musa primâ: Ἔςτωσαν δὲ καὶ καταρῶς Ἴωνες, ὅσοι ἀπ᾿ Ἀθηνῶν γεγόναϚι, καὶ Ἀπατούρια ἀγουσι ἑορτὴν. Ἄγουσι δὲ πάντες, πλην` Εφεσίων καὶ Κολοφονίων. Οὗτοι γὰρ μοῦνοι Ἰώνων ουκ ἄγουϚι Ἀπατούρια, καὶ τȏυτοι κατὰ φόνου τινὰ σκῆφιν. Vide etiam Natal. Comit. l. 5. c. 12. Porro quae ad Acharnaes, Aristophanis Interpres exposuit, repetit in Pace, et Suidas ad verbum, uti fere soler omnia, excerpsit: Nisi quod dies quatuor enumerat, uti etiam tot fuisse confirmat Harpocration, Ἑορτὴ παῤ Ἀθηναίοις, ἣν ἄγουσι, Πυανεφιῶνι ἐφ᾿ ἡμέρας τέ???ταρας. Hesych. Ἀπατούρια, ἑορτὴ Ἀθήνησιν ἐπὶ ἡμέρας τέςςαρας. Ὡν ὴ πρώτη, Δόρπια καλεῖται, ἡ δὲ δευι έρα ἈνάῤῥυϚις, ἡ τρίτη Κουριῶτις, ἡ δὲ τετάρτη Ἔπιβδα.De quibus suis locis. Ita Nic. Lloydius. Res vero sic habuit, Atheniensibus cum Boeotis certantibus de Celaemps, in confinio, lite tandem in monomachiae eventum collatâ, Xanthius Thebanus pto Boeotiis pugnaturum se stitit; Thymaetes Autem Atheniensium Rex μονομαχίαν detrectans; abdicatur regnô. Substitutus est Melanthus, qui stratagemate praefatâ adversarium stravir: undeilli regnum delarum, et festo Apatutiorum, origo: in cuius primo die Tribules vesperi cpulabantur, unde is Δόρπια; in altero, sacra faciebant Iovi τῷ φρατρίω et Minervae, unde is Α᾿νάῤῥνσις, in tertio pueros et puellas in Tribus adseribebant, unde is Κουρεῶτις dictus est. Quartam diem Ε῎πιβδα adcuntalii, ut visum. Addeiam laudatis Auctoribus Frontinum Strategem l. 2. c. 5. Polyaenum l. 1. c. 19. Cononem apud Phoium Narrat. 39. ubi Mclanthum Meslenâ et Pylô ab Heraclidis pulsum, singulari certamine Oenoen (non Caelenas) Atheniensibus, fibiregnum acquisivisse, refert. Alios, Illustr. praecipue Marshamum Canone Chron. Sec. XIII. ubi de Melantbo Rege ex profeslo agir. De tertio die quod diximus, non omittendum, in φρατρίας ascribi apud Athenienses filios solitos, postquam Patres suos illos esse lacramenti religione confirmârunt. Unde, quia prius quasi ἀπάτορες censebantur, festo nomen datum esse, vult Auctor Etymologici. Xenophon autem Hellen. l. 1. Ο῞τι οἵ τε παρἐρες καὶ οἱ ξυγτενεῖς ξύνεισι σφισιν αὐτοῖς, quomam genitores tum cum affinitate iunctis conveniebant eâdem ratione hoc festum Α᾿πα???ούρία vocatum ait, quâ uxor ἄλοχος quasi ὁμόλεκτρος, vel ἄκοιτις quasi ὁμόκοιτις dicta est: Vide Franc. Rossaeum Archaeologiae Atticae l. s. c. 12.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.